monumenta.ch > Plinius > sectio 130

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 130
{XLV} neque enim est aliud illa imago quam digesta claritate materiae accipientis umbra. atque ut omnia de speculis peragantur in hoc loco, optima aput maiores fuerant Brundisina, stagno et aere mixtis. praelata sunt argentea; primus fecit Pasiteles Magni Pompei aetate. nuper credit coeptum certiorem imaginem reddi auro opposito aversis.